- GUTTUS
- GUTTUSapud Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 52. cuius Epigraphe Guttus corneus,Gestavit modo fronte me iuvencus,Verum rhinocerota me putabisa guttis dictus est, quod propter colli angustiam humor inde guttatim efflueret. Fiebat e corun, ut et instrumenta alia domestica. Horat. Serm. l. 2. Sat. 2. v. 61.— cornu ipse bilibriCaulibus instillat, veteris non parcus aceti.Nasumqueve habebat seu rostrum, unde rhinocerota vocat poeta. Ut et Iuv. Sat. 7. l. 3. v. 130.— magno cum rhinocerote lavari.Ubi Schol. i. e. inquit, magno gutto, quod, sicut rhinoceros, sit ingentis nasi. Hoc enim in balneis utebantur lautiores superfundendi. Et quidem luxum in talibus naso extenso corneis vasis fuisse valde antiquum, docent Theophrasti Characteres, c. 5. περὶ Α᾿ρεσκείας Α᾿μέλει δὲ καὶ πίθηκον θρέψαι δεινὸς, καὶ τι ευρόν χτή???αςθαι. καὶ Σικελικὰς περιςτερὰς, καὶ δορκαδείους ἀςτραγάλους, καὶ ῥινοκέρωτας τῶν ςτρογτύλων ληκύθους. Vide Barth. ad Stat. Theb. l. 2. v. 144. Figuram eius habes, apud Pignor. Com. de Servis p. 84. ubi de Aliptarum apud Vett. instrumentis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.